Theatrum amoris divini et humani
(1655)–Ludovicus van Leuven– Auteursrechtvrij
[pagina 3]
| |
Actvs Primvs.
| |
[pagina 4]
| |
ESt Amor, cui rectè hominis forma tribuitur, quia temporalis ac fragilis esse cognoscitur; ideo lineamento puerili depingitur, quia cius lasciua lubricitas, nec annis senilibus temperatur: ideo pennatus, quia in quaecumque conceperit velociter ruit: ideo telis ignitis constructus, quia illicitis ardoribus semper iunctus est gladius: ideo autem coecus, quia cùm exarserit, non aetatem considerat, non formam, non sexum, non gradum, non sacrosanctum illum sanae pietatis affectum. Reges, milites, nobiles, ignobiles, diuites, pauperes, docti & indocti, iuuenes & senes, omnes eius dominio subiecti sunt. Hic facibus suis pectus Dauidis incendit, hic Salomonem telis eius occidit; hic Susannam conatus est duorum seniorum, aut prodigiosis ignibus subiicere, aut parricidali gladio iugulare. Hic vbique turbulentus, vbique fertur insanus; promittit, dat, tollit, nunc tristis, nunc hilaris, nunc humilis, nunc elatus, nunc ebrius, nunc ieiunus, nunc accusator, nunc reus: iocatur, ludit, pallet, tabet, suspirat, celat, obsequitur: aut tétat, aut decipit, peiusque blanditur quàm furit. Vis scire dominium eius? Venenis eius quotidie totus exaestuat mundus, & vix vnus vel vna, ab eius telis euasit immunis. Omnes parue puer, Veneris iustissima proles, | |
[pagina 5]
| |
Seigneurie de l'Amour.
QVel honneur a l'Amour de veoir de si grands Princes
Ayant abandonné le soing de leurs procinces,
Pour venir faire hommage aux pieds de son autel?
Si c'est à l'Amour sainct qu'ils font la reuerence.
Ils doiuent s'abaisser deuant son excellence.
Gar on ne doit ses voeux qu' à l'amour immortel.
A ti Amor todos adoran
De los Dioses el mayor,
Rey, vasallo, sieruo y señor.
Kan't de liefd' al ouerwinnen,
K'wil met liefde ghaen beghinnen
Stryden, al doet het my pyn;
Op dat winner naer dit stryden
Hem met liefde mach verblyden
Liefd' met lief vereenicht syn.
|
|