Versutia Amoris.
XX.
O Anima si ex praecedenti meditatione fructum acquisitum conseruare & augere desideras, munito oculos & aures, per illa enim ingrediuntur Ga naar margenoot+ omnia tela malitiae. Lucerna corporis tui est oculus tuus, si autem oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam Ga naar margenoot+ fuerit totum etiam corpus tenebrosum erit: cohibe igitur oculum, cum enim non attenderis circumuoluitur; & vide, nu lumen quod in te est, tenebrae sint.
Qui modo liber erat, victis leo seruit ocellis:
Quisquis es, à victo lumine, victus eris.
Credite, peccati sunt lumina nostra fenestra,
Pande fores, subit hostis, & omnia cede cruentat:
Pande oculos, satanas cordis in arce furit.
Curasit, ô, teneri tibi ne capiantur ocelli,
Ni seruum vitijs subdere pectus ames.