Echo Amoris.
XVI.
Dum strepis exiguo murmure, Nympha silet:
Nympha tacet tacitis; sed surgat ad aethera clamor,
Mox responsa tibi, vel geminata, dabit.
Vota quid effundis summis innata Labellis?
Ad tepidas coelo non patet aula preces.
Tende latus clamore, Deus responsa remittet;
Hic pia mens, hic vox seruida, pondus habent.
Ga naar margenoot+Voce mea ad Dominum clamaui, & exaudiuit me de monte sancto suo. quando fidelis, & Ga naar margenoot+ humilis, & feruens oratio fuerit, caelum haud dubio, penetrabit, vnde certum est, quod vacua redire Ga naar margenoot+ non possit. propè enim est Dominus omnibus inuocantibus eum in veritate. sed vt in veritate eum inuocemus, tria requiruntur. animus scilicet praeparatus, nec aliud agens; corpus submissum & ad humilitatem compositum; & fructus labiorum, id est, vox de imo cordis penetrali emissa, quae si coniungamus, exaudiet procul dubio nos munificus ille parens, si non ad voluntatem, saltem ad salutem.