Desiderium Amoris.
XXIV.
Ga naar margenoot+AMor desiderijs nutritur, desideria autem ab amore tanquam calor ab igne prodeunt. & sunt veluti ignita iacula quae cor amantis in amatum sagittat, quare absque magnam remunerationis mercede esse non poterit quisquis sancto desideriorum Ga naar margenoot+ ardore accensus extiterit. parum quippe operatur, quamuis multa agat, qui non amplius agit affectu quam actu. non meruit secreta scire caelestia, Propheta Daniel, quia ieiunauit, sed quia concupiuit, dicente Angelo, ego autem veni vt indicarem tibi, quia vir desideriorum es. & quis potest verbis propalare sanctorum desideria? soli experti norunt amantium affectus, quam saepe desiderio patiuntur, dilaniantur, vruntur, occumbunt. quod si liceret, non segnius sustinerent actu, quam desiderijs concupiscant. immensa est Amoris vis, & nullo abbreuiata fine, quae sicut nutritur de se, ita dilatatur in se, non alieno indiget adminiculo, sibi ipsi sufficit, dum virtutem suam exercere valet.